The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 31 › Genesis 31:31

Genesis 31:31

Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob answered and said to Laban, Because I was afraid: for I said, Peradventure thou wouldest take by force thy daughters from me.

In Context

30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?

32Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. + 31.32 Ignorabat quod Rachel furata esset idola. HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad, etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, etc. GREG. Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum, etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis, et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis. Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias. More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.

Read all of Genesis 31

Cross References

Genesis 20:11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:

Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 31:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 31:30Genesis 31Genesis 31:32 →