Genesis 31:32
Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. + 31.32 Ignorabat quod Rachel furata esset idola. HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad, etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, etc. GREG. Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum, etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis, et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis. Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias. More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Cross References
Genesis 19:7Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Genesis 31:19Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Genesis 31:30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
2 Corinthians 8:20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. + 8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.