Genesis 31:5
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
6Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Cross References
Genesis 21:22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. + 21.22 Eodem tempore. AUG. ubi supra. Quæri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.
Genesis 31:2animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Genesis 31:42Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Genesis 32:9Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
Genesis 50:17ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.