Genesis 31:55
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. + 31.55 Laban vero de nocte, etc. Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:33Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Genesis 28:1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: + 28.1 Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc.
Genesis 31:28Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
Genesis 33:4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Numbers 23:8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? + 23.8 Quomodo maledicam. ID. Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur. Cui non maledixerit Deus. Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et sæpe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Benedicite et nolite maledicere Rom. 12., ut conviciandi vitium resecetur.
Numbers 24:25Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. + 24.25 Surrexitque. ID., hom. 20. Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.