Numbers 23:8
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? + 23.8 Quomodo maledicam. ID. Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur. Cui non maledixerit Deus. Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et sæpe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Benedicite et nolite maledicere Rom. 12., ut conviciandi vitium resecetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
How shall I curse, whom God hath not cursed? or how shall I defy, whom the LORD hath not defied?
In Context
Cross References
Numbers 22:12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;