Genesis 32:6
Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] + 27.40 Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.
Genesis 32:8dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
Genesis 33:1Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: + 33.1 Elevans autem Jacob oculosdivisitque filios Liæ et Rachel, etc. Aquila dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.
Genesis 33:15Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Genesis 47:25Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
Ruth 2:13Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. + 2.13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..