Ruth 2:13
Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. + 2.13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:8Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Genesis 33:15Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Genesis 43:14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
1 Samuel 1:18Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. + 1.18 Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. RAB. in lib. Reg. Alia translatio: Facies non concidit amplius, quia certissime se credidit exauditam. ID. Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.
2 Samuel 16:4Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
Hosea 2:16Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.