Genesis 33:5
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
Cross References
Genesis 30:2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Ruth 4:13Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. + 4.13 Ut conciperet et pareret. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in æternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistæ et apostoli, unde: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
1 Chronicles 28:5Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.