Genesis 34:13
Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. + 25.27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.
2 Samuel 13:23Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis,
Job 13:7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Proverbs 12:13[Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.
Proverbs 24:28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Isaiah 59:13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.