Job 13:7
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Will ye speak wickedly for God? and talk deceitfully for him?
In Context
8numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?
Cross References
2 Kings 10:18Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
Job 11:2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? + 11.2 Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
Job 27:4non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. + 27.4 Non loquentur labia mea. Ibid. Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosæ pravitatis.
Job 36:4Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Romans 3:5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? + 3.5 Si autem iniquitas. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?