Genesis 35:10
dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, + 35.10 Non vocaberis ultra, etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob, etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
Cross References
Genesis 17:5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. + 17.5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.
Genesis 32:27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
1 Kings 18:31Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.