The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:5

Genesis 17:5

Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. + 17.5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither shall thy name any more be called Abram, but thy name shall be Abraham; for a father of many nations have I made thee.

In Context

4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Read all of Genesis 17

Cross References

Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

Numbers 13:16De tribu Gad, Guel filium Machi.

1 Chronicles 1:27Abram: iste est Abraham.

Isaiah 62:2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. + 62.2 Nomen novum. ID. Mos est Hebræis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.

Jeremiah 20:3Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. + 20.3 Cumque illuxisset. Notanda prophetæ patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. Non Phassur. Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.

Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:4Genesis 17Genesis 17:6 →