The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 35 › Genesis 35:16

Genesis 35:16

Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, + 35.16 Ephratam. HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de cœlo descendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they journeyed from Bethel; and there was but a little way to come to Ephrath: and Rachel travailed, and she had hard labour.

In Context

15vocansque nomen loci illius Bethel.

17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.

Read all of Genesis 35

Cross References

Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.

Genesis 48:7Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. + 48.7 Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.

2 Kings 5:19Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.

Matthew 2:1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, + 2.1 Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo. RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. Bethehem Judæ. Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. In diebus. HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.

Matthew 2:18[Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.] + 2.18 Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 35:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 35:15Genesis 35Genesis 35:17 →