bible.software › Genesis › Genesis 35 › Genesis 35:17
Genesis 35:17
ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass, when she was in hard labour, that the midwife said unto her, Fear not; thou shalt have this son also.
In Context
16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, + 35.16 Ephratam. HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de cœlo descendit.
18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. + 35.18 Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.
Read all of Genesis 35
Cross References
Genesis 30:24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
1 Samuel 4:20In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit. + 4.20 In ipso. Evidenti signo figuratur, quia exstincto carnali sacerdotio Judæorum, exstinguitur carnalis synagoga quæ ei carnaliter adhærebat. Ne timeas. Credentes synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat gloriæ, sed ignominiæ. Unde sequitur:
This Verse In Other Editions
Study Genesis 35:17