Genesis 35:27
Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. + 35.27 Civitatem Arbee. HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee, etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Cross References
Genesis 14:13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. + 14.13 Hebræo. LXX, transfluviali; quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: Quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?
Genesis 18:1Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. + 18.1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre. ISID. in Gen. Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam quæ in hoc loco apparet, sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahæ Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetæ et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.
Genesis 23:19Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
Genesis 28:5Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
Genesis 49:29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
Joshua 14:15Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis. + 14.15 Et terra cessavit, etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.