Genesis 14:13
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. + 14.13 Hebræo. LXX, transfluviali; quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: Quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Cross References
Genesis 13:18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Genesis 21:24Dixitque Abraham: Ego jurabo.
Genesis 40:15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Genesis 43:32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) + 43.32 Quibus appositis, etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Ægyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.
Exodus 2:11In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
1 Samuel 4:12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.