Genesis 36:22
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. + 36.22 Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the children of Lotan were Hori and Hemam; and Lotan’s sister was Timna.
In Context
21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Cross References
1 Chronicles 1:39Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.