bible.software › Genesis › Genesis 36 › Genesis 36:21
Genesis 36:21
et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Dishon, and Ezer, and Dishan: these are the dukes of the Horites, the children of Seir in the land of Edom.
In Context
20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, + 36.20 Isti filii Seir, etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horræis terram eorum hæreditaverunt. Filii Seir, etc. STRAB. Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumæi habitaverunt pro illis.
22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. + 36.22 Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita.
Read all of Genesis 36
This Verse In Other Editions
Study Genesis 36:21