The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:23

Genesis 25:23

Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto her, Two nations are in thy womb, and two manner of people shall be separated from thy bowels; and the one people shall be stronger than the other people; and the elder shall serve the younger.

In Context

22Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.

24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. + 25.24 Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr ; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 17:4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

Genesis 24:60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.

Genesis 27:29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]

Genesis 27:40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] + 27.40 Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.

Genesis 33:3Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

Genesis 48:19Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:22Genesis 25Genesis 25:24 →