Genesis 37:23
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: + 37.23 Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
Cross References
Genesis 37:31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: