The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 37 › Genesis 37:24

Genesis 37:24

miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they took him, and cast him into a pit: and the pit was empty, there was no water in it.

In Context

23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: + 37.23 Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.

25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. + 37.25 Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?

Read all of Genesis 37

Cross References

Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.

Psalms 40:2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. + 40.2 Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 1

Psalms 88:8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. + 88.8 Super omnes. ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant. 1

Jeremiah 38:6Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum.

Lamentations 4:20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 37:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 37:23Genesis 37Genesis 37:25 →