Genesis 38:12
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. + 24.67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.
Genesis 38:1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. + 38.1 Eodem tempore, etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas, etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei, etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue.
Joshua 15:35et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
Joshua 15:57Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum.
Judges 14:1Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
1 Samuel 25:36Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.