Iudicum 14:1
Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Samson went down to Timnath, and saw a woman in Timnath of the daughters of the Philistines.
In Context
Cross References
Genesis 34:1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. + 34.1 Egressa est autem Dina, etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneæ regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terræ, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiæ subtrahat. Unde additur: Tristemque blanditus delinivit. Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad pœnitentiam pollicetur: ut dum per hæc decepta mens ducitur, pœnitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quæ nunc gaudet in deliciis.
Joshua 15:10Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Judges 16:1Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. + 16.1 Abiit quoque, etc. GREG., Homil. 21 in Evang. Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna cœlorum penetravit.
Job 31:1[Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. + 31.1 Pepigi fœdus cum oculis meis. GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci.
1 John 2:16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.