bible.software › Genesis › Genesis 38 › Genesis 38:14
Genesis 38:14
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. + 38.14 Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she put her widow’s garments off from her, and covered her with a vail, and wrapped herself, and sat in an open place, which is by the way to Timnath; for she saw that Shelah was grown, and she was not given unto him to wife.
In Context
13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. + 38.13 Ad tondendas oves. STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Dentes tui sicut greges tonsarum. Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur. Hæc pœnitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahæ. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit Rom. 8; sed in occulto, ubi conceptio sanctæ ubertatis fit.
15Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Read all of Genesis 38
Cross References
Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
Genesis 38:26Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. + 38.26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.
Jeremiah 3:2Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. + 3.2 Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui hæreticos errores deserere se promittunt, præcipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 38:14