The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 38 › Genesis 38:26

Genesis 38:26

Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. + 38.26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Judah acknowledged them, and said, She hath been more righteous than I; because that I gave her not to Shelah my son. And he knew her again no more.

In Context

25Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. + 38.25 Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.

27Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: + 38.27 Instante autem, etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi.

Read all of Genesis 38

Cross References

Genesis 4:1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. + 4.1 Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.

Genesis 38:14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. + 38.14 Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.

1 Samuel 24:18dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.

2 Samuel 20:3Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.

Job 4:5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. + 4.5 Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas. Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:

Job 34:32Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 38:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 38:25Genesis 38Genesis 38:27 →