Genesis 38:20
Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, + 38.20 Misit autem Judas. Mittitur promissus hædus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, genimina viperarum, etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judæ non justitiæ cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Cross References
Genesis 20:9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Judges 14:20uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
Luke 23:12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. + 23.12 Et facti sunt amici. Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.