The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:12

Luke 23:12

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. + 23.12 Et facti sunt amici. Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the same day Pilate and Herod were made friends together: for before they were at enmity between themselves.

In Context

11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. + 23.11 Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.

13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

Read all of Luke 23

Cross References

Psalms 83:4Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. + 83.4 Etenim passer, etc. AUG. Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur, cui dat et pullos: corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc. AUG. Nidus ad tempus, domus vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine. CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit. 1

Acts 4:27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, + 4.27 Unxisti. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis Psal. 44..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:11Luke 23Luke 23:13 →