Genesis 38:29
Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. + 38.29 Quare divisa, etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
Cross References
Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Ruth 4:12fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. + 4.12 Phares, etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat præcessit, Isræl enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent primi novissimi, et novissimi primi Matth. 20.. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quæ fuit in idololatria fœda et amara, in pœnitentia fit dulcis et pulchra
1 Chronicles 9:4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
Nehemiah 11:6omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Luke 3:33qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,