Genesis 4:1
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. + 4.1 Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. + 4.25 Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.
Numbers 31:17ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate:
1 John 3:12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. + 3.12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.