The Bible Software
bible.software1 John1 John 3 › 1 John 3:12

1 John 3:12

Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. + 3.12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not as Cain, who was of that wicked one, and slew his brother. And wherefore slew he him? Because his own works were evil, and his brother’s righteous.

In Context

11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

Read all of 1 John 3

Cross References

Genesis 4:25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. + 4.25 Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

1 Samuel 19:4Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.

Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1

Proverbs 29:10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.

Matthew 13:19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.

Matthew 23:35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 3:111 John 31 John 3:13 →