bible.software › Genesis › Genesis 4 › Genesis 4:22
Genesis 4:22
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. + 4.22 Tubalcain. RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quædam etiam quæ ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Zillah, she also bare Tubal-cain, an instructer of every artificer in brass and iron: and the sister of Tubal-cain was Naamah.
In Context
21Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. + 4.21 Et nomen fratris ejus Jubal. RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quæ non solveretur incendio: quæ duo judicia Adam ventura prædixerat.
23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. + 4.23 Dixitque Lamech, etc. RAB. Aiunt Hebræi Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: Occidi virum in vulnus meum, id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. Occidi virum, etc. STRAB. Id est Cain: in vulnus meum, quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; et adolescentulum in livorem meum, quia pro illo quoque damnabor.
Read all of Genesis 4
Cross References
Exodus 25:3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, + 25.3 Hæc sunt autem quæ accipere debetis, etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.
Deuteronomy 8:9ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur:
2 Chronicles 2:7Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 4:22