The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 4 › Genesis 4:26

Genesis 4:26

Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. + 4.26 Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to Seth, to him also there was born a son; and he called his name Enos: then began men to call upon the name of the LORD.

In Context

25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. + 4.25 Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

Read all of Genesis 4

Cross References

Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.

Deuteronomy 26:17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Jeremiah 33:16in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Zephaniah 3:9[Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 4:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 4:25Genesis 4