Genesis 12:8
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Cross References
Genesis 4:26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. + 4.26 Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.
Genesis 13:4in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
Genesis 26:25Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
Genesis 31:25Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Genesis 35:3Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.
Genesis 35:15vocansque nomen loci illius Bethel.