Genesis 40:1
His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. + 40.1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur. Pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo, etc. HIERON. Ubi nos posuimus principem vinariorum in Hebræo habetur masqueh , illud verbum quod in nomine servi Abrahæ dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam, et usque hodie apud barbaros maximæ dignitatis est, regi poculum porrexisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
Cross References
Genesis 40:13post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
Genesis 41:9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: + 41.9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem præteritorum se intulit in spem futurorum.
Esther 6:1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..