Genesis 41:1
Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, + 41.1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahæ dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 29:14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Genesis 37:5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Deuteronomy 11:10Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: + 11.10 De qua existi. Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare. In hortorum. Quia carnales quique præsentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare.
Esther 6:1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..
Isaiah 19:5Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. + 19.5 Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.