Genesis 41:24
quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula:
25Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
Cross References
Exodus 8:19Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.