Genesis 41:30
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,
31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
Cross References
Genesis 41:27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
Genesis 41:54cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.
Genesis 47:13In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.
Psalms 105:16Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. + 105.16 Et irritaverunt. CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus. 1
Isaiah 65:16in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. + 65.16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.