Isaiah 65:16
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. + 65.16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
Job 11:16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. + 11.16 Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.
Psalms 63:11Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.] + 63.11 Lætabitur justus in Domino. CASS. Conclusio ex prædictis, et ostenditur promissio justorum. Omnes. Ibid. Ne putes de solis Apostolicis dici.
Isaiah 19:18In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. + 19.18 Quinque civitates. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Lingua Chananæa. Quæritur cur non lingua Hebræa, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.
Isaiah 45:23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. + 45.23 Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.