Genesis 41:33
Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: + 41.33 Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now therefore let Pharaoh look out a man discreet and wise, and set him over the land of Egypt.
In Context
Cross References
Exodus 18:19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum: + 18.19 Sed audi verba mea, etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo, etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.
Daniel 4:27Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?