The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 41 › Genesis 41:34

Genesis 41:34

qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, + 41.34 Et quintam partem fructuum, etc. Notandum Ægyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, cœlestia non curant: sed veri Isrælitæ decimas dant, quia cœlestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant. ISID. Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiæ cœperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiæ frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let Pharaoh do this, and let him appoint officers over the land, and take up the fifth part of the land of Egypt in the seven plenteous years.

In Context

33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: + 41.33 Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.

35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

Read all of Genesis 41

Cross References

Genesis 47:24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.

Numbers 31:14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

2 Chronicles 34:12Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.

Job 5:20In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. + 5.20 In fame. Ibid. Enumerat mala præsentis vitæ et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quæ est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. Et in bello. Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:

Proverbs 6:6[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. + 6.6 Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.

Proverbs 27:12Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 41:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 41:33Genesis 41Genesis 41:35 →