Genesis 41:45
Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti + 41.45 Et vocavit, etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebræorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. Deditque illi uxorem, etc. AUG., ubi supra. Quæri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Exodus 2:16Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
2 Samuel 20:26Ira autem Jairites erat sacerdos David.
Ezekiel 30:17Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur.
Luke 2:1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. + 2.1 Exiit edictum a Cæsare. AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis.