Genesis 41:46
(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:2Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. + 37.2 Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.
1 Samuel 16:21Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
1 Kings 12:6iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
Proverbs 22:29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Daniel 1:19Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis.
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.