Genesis 42:13
At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis.
14Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Cross References
Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Genesis 35:16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, + 35.16 Ephratam. HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de cœlo descendit.
Genesis 42:11Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
Genesis 43:7At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
Genesis 44:20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.