Genesis 43:12
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
Cross References
Genesis 42:25Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
2 Corinthians 8:21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. + 8.21 Coram Deo. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est.
1 Thessalonians 4:6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
Hebrews 13:8Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. + 13.8 Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.