Genesis 43:11
Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. + 43.11 Modicum resinæ et mellis et storacis, etc. HIER. Quæst. Hebr., tom. 3 Aliquid resinæ, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
Cross References
Genesis 32:14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Genesis 33:10Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, + 33.10 Sic enim vidi, etc. AUG., Q. in Gen. tom. 3 Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Græcum audire et intelligere solent.
Genesis 43:14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Leviticus 20:24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. + 20.24 Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.
1 Samuel 9:7Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. + 9.7 Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.
1 Kings 4:21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.