Genesis 43:26
Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
Genesis 37:9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Genesis 42:6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Psalms 72:9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. + 72.9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 1
Philippians 2:10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, + 2.10 Ut in nomine. Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum.