Genesis 37:9
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 20:3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
Genesis 37:10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? + 37.10 Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.
Genesis 41:32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
Genesis 43:26Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
Genesis 44:14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Genesis 45:9Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,