Genesis 44:16
Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. + 44.16 Cui Judas, etc. AUG., ubi supra. Multa in narratione Judæ aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, etc., usque ad sed qui noverat eum scire, ut eum flecteret ad misericordiam narrationi inserebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:7putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Genesis 37:18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Genesis 43:8Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
Genesis 44:32Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Deuteronomy 25:1Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. + 25.1 Si fuerit causa. AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere.
Joshua 7:18cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.