Genesis 37:18
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
Cross References
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Genesis 50:20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1
Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1