Genesis 44:33
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:32aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Romans 5:7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. + 5.7 Vix. Dicit, pro justo. Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo, etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.
Hebrews 7:22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. + 7.22 In tantum. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Melioris. Quia meliora, id est æterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia.